Rozmiar: 15909 bajtów

- 17 -

1279. November. 11.

Quia Nos Comes Stephanus in Ziernik Viris honestis Henrico Angrimanno (al. Henrico Augirmano) et eius filio Henrico, vendidimus Villam nostram Teutonico Iure possidendam, quibus ratione locationum sextum mansum, tabernam liberam, macellum, pistrinum, piscinas vero quotquot construere valent, pro utilitate nostra et sua, scilicet piscium medie, partis, et liberum molendinum, tertium denarium Villicationis, damus perpetuo possidenda. Incolis vero nostre ville Silvas colentibus damus libertatem sedecim annorum, agros vero colentibus sex annos damus. Quibus transactis de manso quivis pro decima sex mensuras nobis solvat, duas scilicet tritici, siliginis duas et duas avene, pro Censu autem mediam marcam argenti. Damus etiam pro Ecclesia mansum, pro pascuis pecorum mansum. Item in expeditione exspirante libertate scultetus nobiscum ubi necesse et opportunum fuerit, cum equo in valoro quinque Florenorum comitari tenebitur. Huis rei testes sunt Comes Andreas, Hermannus Scultetus de Kozlow, Henricus Plebanus et alij quam plures. Datum in Gleiwitz in die Martini Anno Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Nono.

Aus der Confirmation des Abts Peter von 1482 und Kaiser Leopolds von 1660. Offenbar fehlt der Eingang Stenzel im Jahresbericht der Sohles. Gesellschaft f. 1840 S. 119 bezweifelt die Echtheit der Urkunde.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów